Titus Annius Milo
Titus Annius Milo (natus Lanuvii incerto tempore; mortuus anno 48 a.C.n.), Gaii Papii Celsi filius, sed adoptatus a Tito Annio Lusco, avo suo, extrema Rei Publicae aetate Romanae fuit Pompeianus fautor. Uxorem Faustam, dictatoris Syllae filiam, duxit.
De adversario Publii Clodii
[recensere | fontem recensere]Anno 57 a.C.n., tribunus plebis creatus est, quo tempore manus armatorum hominum ac gladiatorum, hortante fortasse Pompeio, conduxit, nam eo tempore Romae Clodius senatui et optimatibus terrori erat, qui, cum tribunus plebis anno priore fuisset, vi et armis fautorum suorum, Crasso et Caesare, popularium partium ducibus, coniventibus Rempublicam conturbaverat. Ad pugnam igitur intra Urbem adversus catervas Clodianas Milonianae manus destinatae erant.
Ciceroni exsilio Romam redire licuit Milone rogante. Postea, cum Clodius domum Ciceronis incendisset atque ipsum vexavisset, Milo eum defendit et cum Clodianis ubique Romae manum conseruit. Per omnes eos annos Respublica vi et seditionibus perpetuis conturbata est.
Anno 53 a.C.n., Milo consulatum, Clodius praeturam petiit. Cicero magnam spem in consulatu Milonis ponebat: nam veterem Reipublicae statum et suam ac senatus auctoritatem ab eo restitui posse putabat, sed tanta violentia Clodianorum fuit ut comitia haberi non potuerint. Praeterea Pompeius et ipse suos candidatos habebat, nec Milonem fieri consulem cupiebat (competitores Milonis tum erant Metellus Scipio et Publius Plautius Hypsaeus[1]).
De nece Publii Clodii ac iudicio de vi
[recensere | fontem recensere]Omnia igitur in Republica dissoluta turbataque erant cum, die 18 Ianuarii anno 52 a.C.n., Clodiani ac Miloniani apud Bovillas in Via Appia, forte potius quam ex insidiis, congressi sunt. In rixa Clodius primo vulneratus ac deinde de proposito a Milonianis confectus est. Tumultus maximus Romae secutus est.
Mense Aprili anno 52 a.C.n., apud iudices ab ipso Pompeio inter principes civitatis selectos, praesidiis militum ubique in Urbe collocatis, Marcus Tullius Cicero Milonem cum oratione Pro Tito Annio Milone frustra defendit. Nihilominus damnatus Milo in exsilium Massiliam profectus est. Postero die ambitus quoque, accusante Fulvio Nerato, ex lege Licinia de sodaliciis absens damnatus est, quia pecunias per tribus largitus erat, ut suffragia civium sibi compararet : septingenties HS aeris alieni collegisse dicebatur![2]
De ultima pugna et morte
[recensere | fontem recensere]Provincialem vitam non diu tulit: nam anno 48 a.C.n., cum reditus in Urbem soli ex exsulibus a Caesare ei negaretur[3], fortasse quia Pompeianis in obsidione Massiliae favisset, Caesare absente et bellum cum Pompeio in Oriente gerente, res in Italia turbare rursus temptavit una cum praetore Marco Caelio Rufo, qui tabulas novas facere volebat (nam aes alienum debitores plurimos opprimebat). Cum manu gladiatorum Italiam petiit et urbes Campaniae adgrediebatur : dum Pompei mandata exsequi se praetendit, et egentes ad seditionem provocabat et ergastula recludebat ; sed a praetore Quinto Pedio victus ante Compsam lapide ictus interiit[4].
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, libro secundo Bellorum civilium 16 et 20-22.
- Caesar, tertio libro de Bello civili, capitibus 21-22.
- Cassius Dio, libro XXXIX Historiae Romanae, cap. 6-8, 18-21 necnon libro XL 53-54 et XLII cap. 22-24.
- Cicero, Pro Milone
- Praecipue Argumentum a Q. Asconio Pediano ad hanc orationem conscriptum legendum est. Qui commentator operum Ciceronis primo saeculo floruit.
- Epistulae ad Familiares, libro secundo epistula 6.
- Epistulae ad Atticum libro quinto epistula 8.
- Epistulae ad Quintum fratrem libro secundo epistulis 3 et 4.
- De Haruspicum responsis capitulis VI-VII.
- libro secundo de Officiis capitulo 58.
- In Vatinium XVII.
- Lucanus libro primo Pharsaliae versibus 319-323.
- Plutarchus, Cicero 33 et 35.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitibus 45, 47, 68.
Si vis plura legere...
[recensere | fontem recensere]- Petrus Cordier , 'M. Caelius Rufus, le préteur récalcitrant', Mélanges de l'Ecole française de Rome, Antiquité, 1994 (106/2) : 533-577 Hic legere potes
- Uwe Homola: Untersuchungen zu Titus Annius Milo. Diss. Manhemi anno 1997. ISBN 3-8288-0213-3.
- L. Fezzi, Il tribuno Clodio, Roma-Bari 2008
- Iacobus Settle, 'The Trial of Milo and the Other Pro Milone', Transactions and Proceedings of the American Philological Association, 1963(94) : 268-280 [1]
- W.J. Tatum, The Patrician Tribune. Publius Clodius Pulcher, Chapel Hill 1999.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Asconius, Ad Milonianam : argumentum. Dio Cassius 40.53
- ↑ Plinius XXXVI,104.
- ↑ Dio Cassius 41.36
- ↑ Dio Cassius 42.22-24. Titus Livius, Periocha 111